#Deut. XII#Deut. XIV et XV#Luc. VI#Deut. XIV#Deut. XVI#Levit. XXIII
Addiditque Moyses, quia non liceret eis comedere decimam in oppidis suis, nec primogenita pecorum, nec primitias laborum, nec votiva, nec sponte oblata, sed tamen coram Domino in loco quem elegerit Dominus, ibi cum uxore comederent, et liberis, servo, et ancilla, et levita qui concellaneus esset. In quo praecepto videntur fraudari Levitae, quibus praemissa debebantur. Proinde dicunt quidam hoc semel factum, cum primo scilicet terram obtinuerunt. Tunc enim obtulerunt praedicta Domino, et deinceps reddiderunt ea Levitis. Sed hoc nihil est, quia nondum Dominus locum sibi elegerat in terra promissionis. Alii dicunt quia singulis annis haec fiebant sic: primam partem decimae totius, ut primam gelimam grani, primam amphoram vini, vel olei separabat sibi, qui decimam dabat Levitis, et illam modicam partem decimarum ferebat secum in Jerusalem, et epulabatur inde coram Domino. Et hoc inde conjectant, quia haec decima praecipitur poni in cartallo, quod modicum vas est, nec veram caperet decimam. Sed hic primogenitis et primitiis, votivis et spontaneis nihil habent determinatum. Unde verior est hic traditio Hebraeorum: Singulis annis Hebraei faciunt duas decimationes bonorum suorum. Primam separabant Levitis: de hac dictum est: Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias justum, cui des, id est illum cui debes. Iterum novem reliquas partes decimabant, et hanc secundam decimam sibi reservabant, et ex ea ter in anno, cum ascendebant in Jerusalem, oblationes et epulas sibi, et domui suae faciebant, et Levitam concellaneum, qui etiam cum eis ascenderet invitabant. In eosdem usus reservabant sibi secundum animal post primogenitum, quasi secundum primogenitum, et similiter post primitias tantumdem sibi reponebant, quasi secundas primitias. Qui autem ampliora his illis tribus festis expendere volebat, aliqua de bonis adhuc separabat, et cum praedictis reservabat, vovens illa Domino. Praeterea etiam quidam in illis solemnitatibus, praeter ea quae diximus, sponte quaedam expendebant ad honorem Domini, et haec secundaria praecepit Moyses ferri ad locum sanctum, et comedi coram Domino. Tamen remotioribus licebant ista vendere in loco suo, et ferre pretium secum, et emere sibi in Jerusalem quod desiderabat anima sua. Praeterea tertio anno duabus decimis sublatis, ut diximus, tertiam faciebant iterum decimationem in usus pauperum, et hanc reponebant apud se, ut haberent unde darent peregrino, et advenae, pupillo et viduae egentibus, et etiam Levitis, si indigerent. In usus vero proprios ex hac nihil expendebant, et de hac dictum est: Omni petenti tribue. Addit quoque quod si etiam frater, aut uxor, aut filius, aut amicus specialis persuaderet aliquem ad cultum idolorum, forte propter affluentiam, quae sequebantur gentiles, non occultaret eum; sed convictum, aut confessum populus obrueret lapidibus: et ille cui praesuaserat, primus imponeret manus suas super eum; eodem modo civitas adversus civitatem insurgeret, et deleret eam, si persuaderet recedere a cultu Dei. Incissuras etiam, et calvitium fieri super mortuos prohibuit, quod, et sanguinem suum fundere, et capillos tondere, et sacrificare mortuis, ut ethnici faciunt. Prohibuit quoque morticina comedi; sed addidit quia et illa sibi immunda, possent dare, aut vendere peregrinis, et advenis, quia nationes aliae licite multis vescuntur, quae interdicta sunt Hebraeis. Septimo quoque anno quietis terrae addidit Moyses ne creditor exigeret debitum a debitore Hebraeo duntaxat. A peregrino poterat exigere, et ob hoc vocabit annum illum annum remissionis, non illius tamen cujus erat Jubilaeus. In Jubilaeo enim dimittebantur debita; in hoc differebant petere. Prohibuitque in primogenitis bobus arari, et vellera primogenitorum tonderi. Per quod innuit nihil de primogenitis debere sumi, vel fieri in usus proprios, quia Levitarum erat. Quod si maculam haberet primogenitum, poterat comedi in loco suo, sed non coram Domino. Repetens quoque Moyses de festo Pentecostes ait: Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris, et celebrabis diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo. Hoc, ut dicit Hieronymus, Hebraei nec ad litteram, nec ad spiritum custodiunt, tunc enim non eodem die fieret Pentecostes, quia alii tardius, alii citius metunt, secundum statum regionum suarum. Fuerunt etiam qui dicerent, quemque agricolam a prima die messionis suae, quinquaginta dies computasse, et ea die sibi, et suis epulum solemne parasse, et diem festum egisse. Nec quidem Pentecosten legalem, sed pro collectis omnibus quasi diem agebant solemnem. Tradidit Josephus, quia decima quinta luna Phase, die scilicet solemni Azymorum offerebant grana confricata Domino. Et haec erat missio prima falcis in segetem, et a decima sexta luna numerabant septem hebdomadas, post quas faciebant Pentecosten . Quidam tamen dicunt, ut praedictum est, a die Dominica, quae est in festis Azymorum debere numerari septem hebdomadas, quia legitur in Levitico. Ab altera die Sabbati numerabitis.